HISTORIA LIBRI DANIELIS

CAPUT VII: Visio quinta Danielis

#Dan. VIII#Judith I

Sequitur quinta visio Danielis Hebraice scripta in eo, praecedentes vero Chaldaice. Anno tertio Baltassar ego Daniel eram in Aelam regione, in Susis, quae est metropolis Aelamitarum; quae in Judith vocatur Ecbatanis. In qua, ut Josephus dicit, fecit Daniel mausoleum regum. Et vidi in visione me esse super portam Ulai. Et est Ulai nomen portae, vel lacus ante portam. Et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa, et unum excelsius altero, atque succrescens; hic est Cyrus potentior Dario Et ventilabat cornibus contra occidentem, aquilonem et meridiem; et omnes bestiae non poterant resistere ei. Hoc ad ipsum regnum refertur, non ad personam. Et ecce hircus veniebat ab occidente, et non tangebat terram. Hic est Alexander quasi volans, per invia quaeque gradiens, ut hircus, ut ab hircis oculorum, quos diversi coloris habuit. Et venit ad arietem, quem videram, et efferatus est in eum, et percussit arietem, et comminuit duo cornua ejus, quia Darium, Arsami filium, percussit, et Medos et Persas sibi subjecit; et orta sunt ei quatuor cornua, id est quatuor successores, de quibus suo loco dicemus. De uno ex eis egressum est cornu modicum, et factum est grande. Hic est Antiochus Epiphanes descendens a Seleuco. Qui dum esset obses Romae, evasit in regnum, et magnificatus est contra meridiem, id est contra Aegyptios, et contra orientem, id est eos qui in Perside res novas moliebantur, et contra fortitudinem coeli, id est filios Israel. Et dejecit de stellis, et conculcavit eas, et usque ad principem fortitudinis, id est Deum magnificatus est, et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus, quia in templo statuam Jovis posuit. Et audivi unum de sanctis loquentem ad alterum, et dicentem: Usquequo juge sacrificium, et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Qui respondit: Usque ad vesperam, et mane, dies duo millia trecenti et mundabitur sanctuarium, quia primo ingressu Antiochi in Jerusalem, usque ad mundationem templi factam a Juda Machabaeo per successiones diei et noctis fluxerunt sex anni, menses tres, et dies viginti. Cumque quaereret Daniel intelligentiam somnii, Gabriel venit ad eum, et indicavit ei. Et per hujusmodi visiones sanctorum, ut ait Josephus, deprehenditur error Epicureorum, qui hunc mundum sine rectore et sine Dei providentia casu ferri confirmant, quia si mundus sine praesule esset, olim deperisset, sicut navis desolata rectore, nec secundum prophetias omnia provenirent.